Mark 5:1-20

Vulgate(i) 1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum 2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus 6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare 14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti 15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum 18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo 19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui 20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur