Genesis 26:18-21

Vulgate(i) 18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat 19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam 20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam 21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias