Clementine_Vulgate(i)
26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub:
27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas.
29 Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli:
30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites:
31 super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David.